Latin course for the Virtual School of Languages
Extra reading after lessons 34
/ 35
Back
to the main page
If you want to practise what you have learned in lesson 34 or 35, you can
translate this text, which does not introduce new grammar. It's not a test and
can be skipped completely. The first part of this story can be read with the
knowledge from lesson 34, for the second part you'll need knowledge from
lesson 35.
Manliana Imperia I
(This is a true story reported by Livius about the consul Manlius:)
Bellum erat inter Romanos et Tusculanos. Iusserat Manlius consul
neminem extra ordinem cum Tusculanis pugnare. Tamen Titus
Manlius, consulis filius, parvo cum agmine stationi eorum
appropinquavit. Dux Tusculanorum, vir nomine Maecius, Titum
Manlium adiit eumque irrisit: "Tam parvo agmine nobiscum
pugnabis? Utrum haec est multitudo copiarum Romanarum, decus
imperii vestri, an (sunt) copiolae desperatae?"
Titus "Aderunt", inquit, "in tempore consules militesque, et cum illis
aderit Iuppiter, foederum a vobis violatorum testis." Ad ea autem
Maecius: "Tibi nomen clarum est; nonne mecum armis pugnabis?
Num in corpore tam firmo timidus animus est?" His verbis incitatus
Manlius cum Maecio pugnavit brevique eum superavit.
(continued further down)
Reading vocabulary:
extra ordinem - outside of the troop's battle order
statio, -onis - guard
copiolae desperatae - a desperate bunch
testis, -is - witness
Manliana Imperia II
Post victoriam Titus Manlius statim patrem, qui non solum consul,
sed etiam vir summae auctoritatis erat, adiit eique de pugna nuntiavit:
"Provocatus", inquit, "a Maecio Tusculano cum eo pugnavi eumque
virtute et armis superavi; victor ad te redeo." Statim pater cunctos
milites advocari iussit, filium in ius vocavit, facti rationem postulavit.
Neque iuventutis neque virtutis rationem habuit. "Quod", inquit,
"imperatoris imperium et auctoritatem patris non curavisti neque
disciplinae rationem habuisti, qua adhuc cunctas calamitates
superavit civitas Romana, supplicio poenas solves." Iam ipse
lictorem iussit filium caedere. Tam duro animo fuit ille vir. Cuncti
autem horrebant haec Manliana Imperia.
Reading vocabulary:
provocare - challenge (to a duell)
advocare - to call
rationem habere (with Genitive) - to have regard (to sth.)
supplicum, -ii - death penalty
poena, -ae - punishment; poenas solvere - to expiate, do penance
lictor, -oris - (court) usher