Latin course for the Virtual School of Languages
Extra reading after lesson 32
Back
to the main page
If you want to practise what you have learned in lesson 32, you can
translate this text, which does not introduce new grammar. It's not a test and
can be skipped completely.
The magician Circe
(Another episode of Odysseus' journey home:)
Ulixes, postquam magna cum audacia diu per undas navigavit, insulam
Circae intravit. Ibi ille vir callidus nonnullos socios in villam Circae misit.
Quibus illa dea vinum veneno mixtum praebuit; veneno domitos in sues
mutavit. Unus ex iis, qui venenum negaverat, evasit docuitque Ulixem.
Quem Mercurius quoque de dolis Circae docuerat remediumque
praebuerat et ei suaserat: "Hoc remedio a me dato periculum dolosque
deae vitabis!" Quibus verbis monitus Ulixes illo remedio tutus villam
Circae intravit, Circam ipsam gladio ursit, dolos perniciosos eius arcuit.
Iussit eam illos socios iam in sues mutatos rursus in viros mutare. Sic una
cum sociis vivus ex illa insula evasit.
Reading vocabulary:
venenum, -i - (here:) magic potion
mixtus, -a, -um - mixed
sues - pigs
remedium, -i - remedy
una (Adv.) - together